- ALEXANDER Phaereus
- ALEXANDER Phaereusin Thessaliâ tyrannidem apud Phaereos exercuit. Dequo Cicer. Offic. l. 2. c. 9. cuius verba apponam. Quid? Alexandrum Pheraeum, quô animô vixisse arbitramur? qui cum uxorem Theben admodum diligeret, tamen ad cam ex epulis in cubiculum veniens, barbarum, et eum quidem compunctum notis Threiciis, districto gladiô iubebat anteire, praemittebatque des tipatoribus suis, qui scrurarentur arculds muliebres, et ne quod in vestimentis telum occultaretur, exquirerent. O miserum, qui fideliorem et barbarum, et stigmaticum putaret, quam coniugem: nec cum fesellit opinio, ab câ enim est ipse propter pellicatus suspicionem interfectus. Ovid in Ibin.Inque tuo thalamo iuguleris more Pheraer,Qui datus est ieto coniugis ense suae.Huius meminit Plut. et Corn. Nep. c. 5. in Pelopida, Diodor. Sic. l. 15. Pausan. l. 6. et Val. Max. l. 9. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.